monumenta.ch > Hieronymus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 54, 1
Obsecras litteris, et suppliciter deprecaris, ut tibi scribam, imo rescribam, quomodo vivere debeas, et viduitatis coronam illaeso pudicitiae nomine conservare. Gaudet animus, exsultant viscera, gestit affectus, hoc te cupere esse post virum, quod sanctae memoriae mater tua Titiana multo tempore fuit sub marito. Exauditae sunt preces et orationes eius. Impetravit, ut adipisceretur in unica filia, quod vivens ipsa possederat. Habes praeterea generis tui grande privilegium, quod exinde a Camillo (L. Furius Camillus), vel nulla, vel rara vestrae familiae scribitur secundos nosse concubitus: ut NON TAM laudanda sis, si vidua perseveres, quam execranda, si id Christiana non serves, quod per tanta saecula gentiles feminae custodierunt.